omnis sapientia a Deo
Domino est et cum illo fuit semper et est ante aevum
harenam maris et pluviae guttas et dies saeculi quis
dinumeravit altitudinem caeli et latitudinem terrae et
profundum abyssi quis mensus est
sapientiam Dei praecedentem omnia quis investigavit
prior omnium creata est sapientia et intellectus prudentiae
ab aevo
fons sapientiae verbum Dei in excelsis et ingressus illius
mandata aeterna
radix sapientiae cui revelata est et astutias illius quis
agnovit
disciplina sapientiae cui revelata est et manifestata et
multiplicationem ingressus illius quis intellexit
unus est Altissimus creator omnipotens rex potens et
metuendus nimis sedens super thronum illius et dominans Deus
ipse creavit illam spiritu sancto et vidit et dinumeravit et
mensus est
et effudit illam super omnia opera sua et super omnem
carnem secundum datum suum et praebuit illam diligentibus se
timor Domini gloria et gloriatio et laetitia et corona
exultationis
timor Domini delectabit cor et dabit laetitiam et gaudium
in longitudine dierum
timenti Dominum bene erit in extremis et in die
defunctionis suae benedicetur
dilectio Dei honorabilis sapientia
quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione et
in agnitione magnalium suorum
initium sapientiae timor Domini et cum fidelibus in vulva
concreatus est et cum electis seminis creditur et cum iustis et
fidelibus agnoscitur
timor Domini scientiae religiositas
religiositas custodiet et iustificabit cor iucunditatem
atque gaudium dabit
timenti Deum bene erit et in diebus consummationis illius
benedicetur
plenitudo sapientiae timere Deum et plenitudo a fructibus
illius
omnem domum illius implebit a generationibus et receptacula
a thesauris illius
corona sapientiae timor Domini repollens pacem et salutis
fructum
et vidit et dinumeravit eam utraque autem sunt dona Dei
scientiam et intellectum prudentiae sapientia conpartietur
et gloriam tenentium se inaltat
radix sapientiae est timere Dominum rami enim illius
longevi
in thesauris sapientiae intellectus et scientiae
religiositas execratio autem peccatoribus sapientia
timor Dei expellit peccatum
nam qui sine timore est non poterit iustificari iracundia
enim animositatis illius subversio illius est
usque in tempus sustinebit patiens et postea redditio
iucunditatis
bonus sensus usque in tempus abscondebit verba illius et
labia multorum enarrabunt sensum illius
[]
[]
concupiscens sapientiam conserva iustitiam et Deus
praebebit illam tibi
sapientia enim et disciplina timor Domini et quod
beneplacitum est illi
fides et mansuetudo et adimplebit thesauros illius
non sis incredibilis timori Domini et ne accesseris ad
illum duplici corde
ne fueris hypocrita in conspectu hominum et non
scandalizeris labiis tuis
adtende in illis ne forte cadas et adducas animae tuae
inhonorationem
et revelet Deus absconsa tua et in medio synagogae elidat
te
quoniam accessisti maligne ad Dominum et cor tuum plenum
est dolo et fallacia